monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 31
Sanctus vero Spiritus testificatur quod accendit integritatem Virginis, ita quod Verbum Dei conciperet: et quod doctrinam eiusdem Verbi in igneis linguis firmavit, cum apostolos ita perfudit ut per totum mundum veram Trinitatem vociferarentur. Quomodo? Ipsi clamabant quod Deus Pater perfecit illud quod creavit hominem ad supernam felicitatem, qua spoliatus erat homo, quia ipse de limo terrae factus in erectione sursum, sed voluntate sua declinans se ad terram deorsum: nunc in gratia per incarnatum Dei Filium erectus denuo sursum, et per Spiritum sanctum illuminatus et confirmatus ne periret in perditione, sed ut salvaretur in redemptione restitutus est aeternae claritati.